- LENAEUS
- LENAEUSBacchi cognomen ἀπὸ τȏυ ληνοῦ, h. e. a torculari. Virg. Georg. l. 2. v. 2. et. 7.Huc pater ô Lenaee veni: nudataque musteTinge novo mecum direptis crura cothurnis.Tibull. l. 3. Eleg. 7. v. 6.Odit Lenaeus tristia verba pater.Nic. Lloyd. Fanum habebat, in Attica, in loco, ubi certamina ante Theatrum exstructum celebrabantur, Λην´αιον dicto, cuius meminit Hesych. Ibid. ὁ ἐπὶ Ληναίῳ ἀγὼν, s. τὰ Λήναια, quo nomine veniebant Dionysia τὰ κατ᾿ ἀγροὺς, mense Posideone agebantur, qui inde etiam Ληναιὼν dictus est. Celebrabantur illa, uti τὰ κατ᾿ ἄςτυ, commissione Comoediarum, ac utrisque Rex praeerat. Neque importabant tunc temporis tributa Athenas Socii, et soli suum festum agitabant Athenienses. Aristoph. Acharn.Αὐτοὶ γὰρ ἐσμεν`: οὑπὶ Ληναίῳ τ᾿ ἀγὼν.Κούπω ξένοι πάρεισιν οὐτε γὰρ φόροιΗ῞κουσιν, οὔτ εν τῶ πόλεων οἱ ξύμμαχοι.Quam in rem vide plura, apud Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. ubi et Lenaerum, Elidis populi, Atheniensium tributarii, e Phlegonte, Steph. laudato, meminit. Adde, quae diximus supra, ubi de Bacchi Theairo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.